monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 22, 1
Hoc itaque tempore talia gerebantur. Sciendum tamen quia bellum contra Procopium tyrannum gestum est consulatu Gratiani, et Dagalaiphi , circa terminum Maii mensis. Post paululum vero tempus eodem consulatu, Valentiniano principi, in Occidentis partibus constituto, natus est filius nomen referens patris, Verum Gratianus ante eius fuerat natus imperium.