monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 21, 4
Sed hoc responsum post paululum est impletum. Porro dum solveretur murus, principem Constantinopolitani rogaverunt ut a muri destructione cessaret. Cum quibus etiam supplicabant possessores Bithyniae, Nicomedienses atque Nicaeni. Verum imperator furore plenus, vix quidem supplicantium suscepit preces. Volens tamen iusiurandum implere, murum destruebat, eumque subinde minoribus lapidibus rursus aedificabat.