monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 21, 3
Post aliquantum itaque tempus evenit ut Valens aquaeductum aedificaret, et abundantiam Constantinopoli praeberet aquarum; tunc etiam barbarae motae sunt nationes. Responsum tamen etiam alio modo contigit adimpleri. Cum enim aquaeductus in civitatem fuisset inductus, praefectus urbis tunc Clearchus nymphaeum maximum aedificavit in platea quae Theodosii nunc vocatur, ubi aquae affluentia est emissa: in quo maximam festivitatem civitas habuit.