monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 21, 2
Inter quae saxa unum inventum est in quo responsum habebatur inscriptum, olim quidem absconsum, tunc quidem manifestum. Significabat enim, quia dum proveniret aquarum abundantia civitati, tunc murus quidem lavacro serviret; innumerae vero barbarorum nationes, Romanorum finibus discurrentes, cum crudelia multa committerent, novissime etiam ipsae perirent.