monumenta.ch > Ambrosius > A > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 21, 1
Igitur imperator Valens Chalcedonensis urbis, contra Byzantium positae, muros destrui iussit. Iuraverat enim hoc se facturum, tyranno victo: quia Chalcedonenses favore tyranni ei turpes contumelias intulerunt, et portas clausere civitatis. Murus ergo iussione destruebatur imperatoris, et saxa ad aedificium thermarum, quae Constantianae vocantur, Constantinopolim vehebantur.