monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 20, 2
Una enim tunica utebatur, semper ambulabat excalceatus. Qui non longo post tempore revocatus est, ecclesiasque recepit. Cuius rei fuit auctor quidam Martianus, vita, scientiaque mirabilis, dudum quidem in regalibus militans, tunc autem presbyter Novatianus, artem grammaticam imperatoris filias edocebat Anastasiam atque Carosam. Ex quarum nominibus hactenus Anastasiana et Carosiana lavacra publica Constantinopoli nuncupantur.