monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 20, 1
Vexabantur enim etiam Constantinopolim habitantes, qui Nicaenum dogma profitebantur, quos omnes imperator expelli civitate praecepit, Novatianorum vero etiam ecclesias claudi; aliorum vero haereticorum quod clauderet non invenit, dudum enim sub Constantio principe probabantur ablatae. Sed etiam Agelium, Novatianorum episcopum Ecclesiae Constantinopoli constitutae, exsilii deportatione damnavit: dicebatur enim mirabiliter conversari secundum ecclesiasticas sanctiones; cuius vita erat philosophica, et a pecuniarum possessione segregata; quod etiam conversationis eius qualitas ostendebat.