monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 19, 4
Qui Constantinopolim veniens, cum Eudoxio morabatur, episcopatu vacans. Sed ne detrahere videamur, audi vocem ipsius Eunomii, qua praesumit contra Deum sophismatibus loqui. Sic enim ait: Deus de substantia sua nihil novit amplius quam nos, neque est illi potius, nobis autem agnita minus; sed quodcunque de illa novimus nos, hoc modis omnibus etiam ille novit.