monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 19, 2
Paucum quidem edoctus ex litteris sacris, et eas neque intelligere praevalens, circa verba frequenter occupabatur, easque convertens semper, neque valebat intentionis suae propositum adimplere; sicut septem eius demonstrant tomi, in quibus vanissime laboravit, quos in Epistulam Apostoli ad Romanos fecit; multa enim illic verba profundens, intentionem epistulae non potuit invenire.