monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 19, 1
Eunomius notarius fuit Aetii, qui Sine Deo vocabatur, cuius memoriam fecimus. Cum quo dum esset, modum eius sophisticum imitatus est; et sermonibus quibusdam vacans, faciensque sibi sophismata, non sentiebat. Ex his inflatus, quia in blasphemias incideret; quippe dogma zelatus Arii, et multis modis repugnans dogmatibus veritatis.