monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 18, 2
Et faciens concilium Arianorum episcoporum, cogebat Eleusium ut in illorum dogmate consentiret. Qui primum quidem negavit; postea vero cum ei minaretur exsilium, formidatus in Arianum dogma consensit. Quo perpetrato, mox poenitentia tactus, veniens Cyzicum, coram omni populo de violentia querebatur: dicens consensum violentia, non voluntate factum; et ut quaererent sibimet alium episcopum hortabatur, quoniam ipse per necessitatem dogma proprium denegasset. Porro Cyziceni propter amicitias eius alii episcopo subdi noluerunt, manseruntque sub eo, non tamen a propria haeresi permutati sunt.