monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 18, 1
Igitur imperator, exstincto Procopio, felicitate provectus, denuo contra Christianos praelia commovebat, omnem religionem in Ariano dogmate cupiens concordare. Praecipue tamen eum ad furorem provocabat synodus in Lampsaco celebrata; non solum quia Arianorum abdicarat episcopos, sed quoniam promulgationem fidei Ariminensis anathematizaverat. Veniens igitur Nicomediam Bithyniae, convocavit Eleusium Cyzici; is enim sectam Macedonii potius sequebatur, sicut iam dixi.