monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 12, 7
Fuerat enim cum fratre suo digressus usque ad quemdam locum. Tunc enim Eudoxius iam apud principem atque proceres praecipuus habebatur. Adeuntibus ergo legatis a Lampsaco missis, iussit imperator ne semetipsos ab Eudoxio separarent. Qui dum resisterent, et de gestis Constantinopolitanis apud Seleucenum concilium habitis adversus Eudoxium quererentur, commotus ad iram princeps, illos quidem deputavit exsilio, ecclesias autem tradi iussit Eudoxio.