monumenta.ch > Hieronymus > Ieremias, 44 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 12, 3
Cumque duos tractassent menses, novissime decreverunt ut ea quae Constantinopoli gesta fuerant, studio Eudoxii et Acacii, vacuarentur. Similiter autem ut vacaret etiam expositio fidei, quam velut Occidentalium episcoporum proferentes, quosdam subscribere in ea, sub ea promissione fecerunt: quia quod fuerat constitutum de dissimilis substantiae nomine, penitus abdicarent; quod etiam sunt mentiti.