monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 11, 9
Non solum autem qui hoc impetraverit, corporis, inquit, exsultationibus liberatur; sed aperte etiam futura praevidet, et sanctam Trinitatem oculis cernit. Hunc itaque Flavianus fetidissimum effodiens fontem, et eius pocula cunctis examinanda producens, infelicissimo ait seni: Vetustissime malorum dierum, increpavit te os tuum, et non ego; labia enim tua testantur adversum te.