monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 11, 7
Porro Flavianus ubique laudabilis praesul Antiochenus, audiens hos in Edessa degere, et venenum proprium urbibus vicinis aspergere, turbam dirigens monachorum deduxit ad Antiochiam, et negantes eam pestem, hoc modo redarguit: accusatores itaque dixit calumniosos esse, testes vero mendaces, Adelphium autem valde senem cum mansuetudine vocans, et iuxta se sedere praecipiens, ait: Nos, o senior, qui iam magnam partem vitae transivimus, humanamque didicimus valde naturam, et adversariorum daemoniorum machinamenta agnovimus, ipso experimento gratiae ministrationes edocti sumus; isti vero cum sint iuvenes, nihil horum perfectius agnoscentes, spiritalia audire verba non poterant.