monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.42 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 11, 6
Litoius itaque praesul Melitinensis Ecclesiae, divino zelo decenter ornatus, videns eo quod hic languor multa monasteria, magis autem latronum, ut ita dixerim, speluncas invaderet, eas incendit, et lupos ab ovibus segregavit. Similiter etiam Amphilochius, famosissimus ille Lycaonensis antistes, dum haec pestis illic cresceret, eam valde compressit, et oves quae tali contagione vexabantur eripuit.