monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 11, 2
Adiecit autem huic impietati et alia his vicina. Ex vesania namque Manetis aspersus, neque ignis, neque tenebrarum Deum asseruit Creatorem. Sed haec quidem et quaecunque his similia celant Manetis vesaniae participes, ut iste praedicabat, ab Ecclesia segregati sunt: quia quidam maledictum asserunt pactum; quidam vero cum mulieribus non lege cohabitantes, contra legem vivunt.