monumenta.ch > Hieronymus > csg48.89 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 11, 1
Famosissimus igitur imperator tanquam apostolicis dogmatibus sollicitudinem perhibebat. Interea Syrus quidam et genere et lingua pariter, Audaeus nomine, illo tempore fuit dogmata nova repetiens: qui dudum quidem malignos habere conceptus incipiens, tunc manifestus apparuit. Prius namque fatue intelligens quod scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram , humanam formam putavit habere Divinitatem, et corporis partibus esse distinctam, divinae Scripturae nequaquam sensum respiciens, quae saepe divinis operationibus humanorum membrorum nomina circumponit, quoniam qui facile subtiliora intelligere nequeunt, per haec Dei providentiam magis agnoscunt.