monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 10, 6
Similiter presbyteros atque diaconos in sacerdotali ordine definivimus, ut sint irreprehensibiles undique, et a curia, et ab officio militari. Propterea ergo hoc noluimus plurimis verbis scribere, eo quod direxerimus unum ex omnibus dominum nostrum et comministrum Elpidium, studiose praedicationem vestram cogniturum, si ita se habeat, sicut audivimus a domino nostro et consacerdote Eustathio.