monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 10, 5
His autem qui consubstantialem praedicant Trinitatem, praeparata sunt regna coelorum. Rogamus ergo vos, fratres, ut non aliud doceatis, non aliud innovetis; sed consubstantialem semper et ubique praedicantes Trinitatem possidebitis regnum Dei. Ob hoc scribentes, et commemorantes, has litteras destinavimus. De episcopis autem constituendis vel comministris iam constitutis, si permanserint usque ad finem sani, bene; alioquin ex ipso presbyterio repellantur.