monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 9, 6
Sed qui haec exponunt, creaturam praecipuam Dei Filium impie dogmatizant. Nos itaque sapimus, sicut etiam concilia nuper Romae et in Galliis celebrata, unam esse eamdemque substantiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti in tribus personis, quod est in tribus perfectis subsistentiis. Confitemur autem secundum Nicaenam expositionem, et incarnatum Filium Dei consubstantialem ex Virgine sancta Maria, et in hominibus inhabitasse, et complesse dispensationem pro nobis omnem in nativitate, et passione, et resurrectione, et in coelos ascensione; et iterum venturum, ut reddat nobis similitudinem divinam; a semetipso Deum existentem carnigerum, et hominem Deiferum.