monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 9, 5
Sed illi post adventum superni Regis, Domini nostri Iesu Christi disrupti sunt, contraditi morti cum adiutore suo daemone corruptore. Hoc praecepimus in Megetio, et Ciceronio, et Damasco, et Lampone, et Brintisio, qui auditores fuerunt. Sed etiam ipsa vobis gesta direximus, quatenus cognoscatis ea quae in eximio sunt concilio celebrata. His ergo litteris subdidit etiam dogmata concilii, haec summatim habentia: Profitemur, sequentes magnum orthodoxumque concilium, consubstantialem Patri esse Filium; et non sic intelligimus consubstantialem, sicuti dudum quidam exposuerunt, non vere subscribentes, et nunc alii illos vocantes Patres, virtutem sermonis respuunt, et sequuntur eos, qui per consubstantialitatem similitudinem significatam esse scripserunt; eo quod nulli reliquarum creaturarum per eum factarum similis sit Filius, nisi tantummodo Patri.