monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 9, 4
Et nos quidem subiicimur ei qui primus est et novissimus; vos autem vobismet arrogatis. Nos itaque puros nosipsos a vobis esse desideramus. Et sicut Pilatus in examinatione nostri Christi, dum nollet eum perimere, conversusque ad Orientem, et petens aquam, diluit manus suas dicens: Innocens ego sum a sanguine huius iusti : sic etiam nostra maiestas semper mandavit persecutionem non fieri, neque fluctuationes inferri, nec invidere laborantibus in agro dominico, neque dispensatores magni Regis expellere; ut non ad praesens et sub imperio nostro crescere videamini, et postea testamentum Domini subdere passioni, sicut in sanguine Zachariae.