monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 9, 3
Evangelium namque Christi nostri sic habet: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo . Quid ergo dicitis vos episcopi et praesules salutaris Verbi? Si ita se habet vestra probatio, diligentes alterutros, imperiali abuti dignitate quiescite; et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant: quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium a Deo angelorum repelluntur incursus, quique omnes daemones corruptores precum assiduitate confundunt, tributa secundum leges inferre non respuunt, potestatique regiae non resistunt; sed sincera voluntate et superni Dei mandata custodiunt, et nostris legibus subiugantur. Vos autem inobedientes esse monstramini.