monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 8, 7
Cognoscens autem quosdam in Asia et Phrygia de divinis dubitare dogmatibus, in Illyrico quidem praecepit synodum celebrari, et quae de illis decreta atque firmata sunt dubitantibus destinavit. Porro qui illic convenerant decreverunt fidem expositam in Nicaena urbe servandam. Scripsit autem et ipse, socium adhibens in suis litteris fratrem, quatenus in his quae placuerant duraretur.