monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 8, 6
Cumque post paucos dies sanctus Ambrosius cum multa fiducia apud imperatorem quereretur quia male a iudicibus agebatur, tunc imperator ait: Hanc, inquit, confidentiam tuam dudum novi; et aperte probans, non solum non restiti, sed etiam in electione ordinationis tuae socius fui. Festina itaque sanare, sicut divina lege praecipitur, animarum delicta nostrarum. Haec igitur imperator Mediolani et dixit, et fecit.