monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 8, 5
Arbitratus etiam divinum in eo esse decretum, dum in eius electione etiam pars contraria consonaret. Is ergo sacri baptismatis dono potitus, gratiam quoque simul suscepit episcopatus. Quo facto, hunc hymnum optimus imperator Salvatori et Domino obtulisse fertur (his quippe quae gerebantur intererat). Gratias, inquit, ago tibi, Domine omnipotens et Salvator noster, quoniam huic viro ego quidem commisi corpora, tu autem animas; et meam electionem ostendisti tuae iustitiae convenire.