monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 8, 1
Auxentio namque defuncto, qui Mediolanensem praesulatum tenuerat, multisque fuerat conciliis abdicatus, evocans episcopos imperator, huiusmodi apud eos verba locutus est: Nostis aperte, eruditi quippe divinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, et quia non deceat eum verbo solum, sed etiam conversatione gubernare subiectos, et totius semetipsum imitatorem virtutis ostendere, testemque doctrinae conversationem bonam habere.