monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 4, 10
Hunc itaque libellum in collectione synodalium Sabini conscriptum invenimus. Verum imperator propositum hoc habebat, ut blandimentis et suasione verborum discordantium contentiones abscinderet, dicens: Nulli quidem se quomodocunque credentium fore molestum, eos tamen diligere et nimis honorare qui principium ecclesiasticae unitati praeberent. Quia vero hoc egerit, etiam Themistius philosophus ait in laude quam in eius protulit consulatu, ubi miratur imperatorem quod permiserit unumquemque colere sicut vellet; atque devicerit blandientium mores, quos valde deridens, ait manifestari per purpuram .