monumenta.ch > Hieronymus > csg48.318 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 4, 7
Quando etiam consubstantialitatis nomen, quod aliter se quibusdam habere videtur, dicimus cautam interpretationem a Patribus excepisse, quippe significantibus quoniam ex substantia Patris natus est Filius; et quia similis per substantiam Patri est . Non enim velut aliqua passio circa ineffabilem nativitatem creditur. Neque secundum aliquem paganorum usum percipitur a Patribus substantiae nomen dictum; sed ad destructionem Arianorum, qui praesumpserunt ex non exstantibus de Christo aliquid impie praedicare.