monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 4, 4
Convenientes enim in Antiochia Syriae, habuerunt verba cum Meletio, qui ante paululum divisus ab eis, consubstantialitatem ita defendere videbatur. Hoc itaque fecerunt, quoniam eum honorari conspiciebant, principe tunc ibi morante. Communi ergo consilio libellum componentes, consubstantialitatem professi sunt, et Nicaenam roborantes fidem, obtulerunt imperatori. Cuius libelli verba sunt haec.