monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 3, 13
In hac fide, Deo amabilis imperator, nos consistere necessarium est, tanquam sacra et apostolica: nullaque movere eam seductione verborum atque contentione; quod ab initio Ariani fecerunt, ex non exstantibus Filium dicentes; et, quia erat quando non erat, et creatus, et factus, et convertibilis est. Propterea, sicuti praediximus, et Nicaena synodus haeresim anathematizavit huiusmodi: fidem vero professa est veritatis . Non enim simpliciter similem dixerunt Filium Patri, ne simpliciter similis Deo Deus verus esse crederetur; sed etiam consubstantialem scripserunt, quod proprium est genuini verique filii, ex vero et naturali Patre nascentis.