monumenta.ch > Hieronymus > csg48.171 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 3, 12
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis , incarnatus, humanatus, passus est, et die tertia resurrexit. Ascendit in coelos, venturus iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat; et, quia ex non exstantibus factus est, aut ex altera substantia vel subsistentia: dicentes esse aut creatum, aut convertibilem, aut mutabilem Filium Dei, hos anathematizat sancta catholica et apostolica Ecclesia.