monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 3, 9
Omnium namque praedictorum sententiam experimento cognovimus, et litteras habemus, eosque novimus, Deo amabilis imperator: quia cum pauci quidam huic fidei contradicant, praeiudicium facere non poterunt in toto orbe terrarum. Multo enim tempore ab haeresi Ariana pulsati, nunc etiam pietati contentione maxima contradicunt. Ut vero haec pietas tua cognoscat, licet sciat: tamen studuimus fidem Nicaeno concilio professam ab episcopis trecentis decem et octo subiungere.