monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 3, 7
Verum sancti Patres nostri olim convenientes, sicuti praediximus, in Nicaeno concilio, Arianam quidem sectam anathematizaverunt: catholicae vero Ecclesiae fidem, scriptura teste, professi sunt. Eaque praedicatione haeresis exstincta est, quae ubique videbatur accensa. Haec itaque fides per omnes Ecclesias legebatur atque praedicabatur. Sed quoniam Arianam haeresim quidam renovare volentes, ipsam fidem a Patribus in Nicaea prolatam anathematizare praesumpserunt; aliqui vero fingunt se eam profiteri, sed ipsam veritatem negare noscuntur, aliter interpretantes consubstantialitatem, et sancto Spiritui blasphemantes, cum dicunt eum creaturam esse atque facturam per Filium celebratam: necessario considerantes laesionem quae ex huiusmodi causa contra populum generatur, offerre tuae pietati confessionem concilii Nicaeni curavimus; ut pia religio tua cognoscat cum quanta scrupulositate conscripta est; et quantum errent, qui extra eam volunt aliquid edocere.