monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 3, 5
Hanc enim repudiantes, quidam, nobis equidem frequenter insidiati sunt, eo quod Arianae non consentiremus vesaniae. Auctores vero facti sunt haeresis et schismatum universalis Ecclesiae. Vera ergo et pia in Dominum nostrum Iesum Christum fides est omnibus manifesta, et ex divinis litteris agnita atque lecta. In hac enim etiam sancti martyrio consummati sunt, et requiescentes in Domino nunc consistunt.