monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 21
Haec in Pythia pronuntiavit daemon; qui cum potentibus adularetur, deificabat eos. Quid enim dicamus, dum etiam Cleomedem athletam deificaverint, ita dicentes: Ultimus heroum Cleomedes civitatis athleta, quem sacrificiis honorate, quia mortalis iam non est. Propter hoc ergo responsum Diogenes Cynicus, et Oenomaus philosophus Pythium reprehenderunt Apollinem.