monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg208.223 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 18
Quomodo enim homo Christus deificetur, et quemadmodum in aperto homo fuerit, invisibiliter autem Deus, et quemadmodum utraque sint vera, Christianorum ratio sacra novit: pagani vero antequam credant, intelligere nequeunt. Dicit enim sermo divinus: Nisi credideritis, non intelligetis . Quapropter non erubescunt multos homines deificantes, et utinam bonis moribus institutos, aut iustos, aut castos, et non potius lubricos, iniquos et ebriosos, id est, Hercules, Dionysios et Asclepios, sicuti frequenter in suis libris Iulianus iurare non erubescit.