monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 16
Ambo siquidem sponte deliquerunt, et scienter peccando dignissima poena mulctati sunt. Cum igitur sophista Libanius velut irridens dixisset, hominem ex Palaestina Deum, et Dei Filium faciunt, oblitus suorum videtur esse verborum; ad finem namque eius libri Iulianum deificavit, sic inter alia dicens: Primum namque nuntium eius mortis pene peremerant, cur putaretur de Deo mentitus.