monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 15
Sed indignatur cur non omnes eamdem sententiam habuerint, et insistit his qui inter Christianos divina simpliciter suscipere videntur eloquia. Non igitur oportebat eum contra simplices insurgere, nec propter illos contra sacras litteras intumescere, neque odio habere et aversari quae magis bene intellexerant, quoniam non omnes tunc ita sentiebant sicut ipse voluerat. Similis ergo Porphyrio factus est. Ille namque in Caesarea Palaestinae a quibusdam Christianis caesus, iracundiam non ferens, Christianitatem deseruit per furorem, et odio inimicorum scribendo blasphemias, Christianitate privatus est, sicut eum Eusebius Pamphili redarguit, et eius verba destruxit. Imperator autem apud idiotas superbus inter Christianos exstitit, ea passione in blasphemias Porphyrii declinavit.