monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 14
Haec ergo Iulianus in tertio contra Christianos libro dixit. In libro autem suo quem de Cynismo conscripsit, docens quomodo sacras fabulas decet fingi, dicit oportere harum veritatem abscondi. Sic enim ait: Amat enim natura celari, et abdita deorum substantia non patitur nudis verbis in aures introire pollutas. Apparet ergo per haec imperatorem suspicionem habuisse de divinis Scripturis: quoniam essent verba mystica, ineffabilem quemdam modum contemplationis habentia.