monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 11
Nunquam arbitror talia fuisse prodigia, cum multa diluvia, multa incendia, multae pestes, et hiatus terrae provenerint; licet homines inhumani, et feroces, compositique dissimilibus naturis fuisse referantur. Ob quam rem digno sua superbia fine conclusus est.' Haec Gregorius de Iuliano narravit. Quia vero contra Christianos multa verba proferentes, nisi sunt vim facere veritati, quaedam ex sacris litteris pervertentes, alia permutantes, omnia tamen secundum suam sumentes intentionem: multi eis obviantes ista patet fecerunt, destruentes et redarguentes eorum vana sophismata; et ante omnes Origenes, licet ante multa fuisset tempora Iuliani.