monumenta.ch > Hieronymus > csg42.15 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 8
Fuitque adventus eius ratio duplex; una quidem quasi decentior, qua dicebat se venisse ut videret Helladam atque doceretur; altera vero secretior, et non nota plurimis, ut immolatores daemonum et viros fallaces inquireret, quia nondum habebat impietatis suae licentiam. Tunc igitur non frustra consideravi virum. Non enim fortuitu ista conspexi; sed faciebat me cautum inconstantia morum eius, et excessus uberior.