monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 7
Non opus habeo plurimis uti sermonibus. Ego namque ex utrorumque verbis mores eorum coniiciens, haec dixi. Quid autem de Iuliano Gregorius Nazianzenus retulit audiamus. Ait enim in secundo libro contra paganos haec verba post alia: 'Haec equidem de Iuliano aliis ipsa experimenta tradiderunt, et assumpta potestas imperii; mihi autem olim eius mores comperti sunt, dum hunc virum in Athenis clarius agnovissem. Venerat enim illic dum frater eius imperatori videretur inimicus.