monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 6
Omnis enim qui resistit alicui; nunc vertendo, nunc celando veritatem, mentitur adversus eum contra quem litigat. Et qui infensus alicui est, omnia sicuti hostis non solum agit sed etiam loqui contendit. Quia vero Iulianus atque Porphyrius, quem Tyrium senem vocat, detractores ambo fuerunt, suis sermonibus arguuntur. Nam Porphyrius summi philosophorum Socratis vitam dilaceravit in historia philosophiae quam ipse conscripsit; et talia de eo retulit, qualia soliti derogationibus occupari. Et haec de illo Socrate, qui apud Graecos mirabilis castitate, iustitia aliisque virtutibus habebatur; quem Plato mirabilis eorum philosophus, et Xenophon, et alter philosophorum thiasus (id est chorus), non solum tanquam Deo amabilem honorant, sed etiam ultra hominem sapuisse pronuntiant. Porro Iulianus zelatus partem, passionem propriam in Caesaribus enudavit, et omnium ante se regnantium vitas carpens, neque philosopho Marco pepercit. Igitur ambo detractores fuerunt.