monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 5
Incumbere namque significat quia intentionem habuerit ut vituperationem conscriberet, sicut consuetudo sophistis est. Nam olim hos libros scierat; sed tunc incumbebat, et maximo praelio contendebat. Unde palam est quia non, sicuti Libanius putat, redarguendo praevaluerat; sed infirmitate suae veritatis aestuabat; et ea quae bene illic cauteque sunt posita, tanquam detractor lacerare laborabat.