monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 4
Et si senex Porphyrius fuisset imperator, libros eius Iuliani praeposuisset operibus. Sed et Iulianus, si sophista fuisset, dixisset forsitan etiam ipsum malum, sicut Eubolum. Quia ergo ille tanquam eius sectae, tanquam sophista et amicus imperatoris, quae ei sunt visa dixit; et nos, ut possumus, obviemus. Primum itaque dixit, quia libris incumberet, hiemis noctes extendens.