monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 3
Haec quidem sophistae Libanii sunt. Verum ego sophistam eum optimum fuisse novi; tamen si non eius religionis fuisset cuius imperator erat, omnia quae de Iuliano Christiani dicunt, etiam iste tunc diceret, et forsitan quasi rhetor augeret. Nam et vivo Constantio laudes, et eo defuncto iniurias plenas criminibus eius effudit.