monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 2
Hiemis, inquit, noctes amplius imperator extendens, incumbendo libris, Palaestineum hominem Deum, Deique Filium referentibus, praeliabatur enixius, et redarguendo praevaluit, ut risum et quamdam inanitatem ostenderet eorum quae coluntur a talibus. In quibus laboribus sene Tyrio sapientior est inventus. Propitius autem sit iste Tyrius, et placide verba mea suscipiat, tanquam a filio victus est.